GLOSSAE et GLOSSEMATA

GLOSSAE et GLOSSEMATA
GLOSSAE et GLOSSEMATA
dicebatur Veteribus lingua secretior, seu verba et voces aut autiquae, aut minus usitatae atque a plebe summotae; uti Glossaria, libelli, in quibus huiusmodi verbotum interpretatio habebatur. Sequior aetas pro interpretatione, scholiis, commentariis dixit Glossas, et glossare, quod Latine interpretarr. Unde inter eruditos hodiequeve remansit, ut Glossemata vocentur τὰπαρεμβεβλημένα, quae a Lectoribus explicandi causâ margini primum aut in puro adscripta, librariorum deinde aut malorum conrrectorum error ipsis Auctorum scriptis inseruit ac permiscuit, Ioh. Frid. Gronov. Observ. in Eccl. c. 24. Sic Glossae exstant Accursii in Ius Cir. Ioh. Semecae et Barth. Brixiensis in Decretum, Glossa ordin, in Biblia. Vide Isaac. Casaub. ad Athen. l. 3. c. 6. in fin. Cael. Rhodigin. l. 7. c. 27. et l. 13. c. 4. P. I. Mauslacum Dissert. crit. de Harpocratione, quam subiunxit Harpocrationis Dictionario a se edito, Ioh. a Woveren de Polymathia c. 9. Gerh. von Mastricht Hist. Iur. Eccl. n. 33. etc. Ut aliquot celebriores Glossographos addam, scripsit Varronis tempore Aelius Stilo explanationem Carminum Saliarium; e qua vett. Grammatici quaedam adducunt glossemata, ut appellat Varro, h. e. voces minus usitatas, ut interpretatur Quintilian. l. 1. c. 14. Sic prodiêrunt Ἀττικαὶ λέξεις Philemonis, Γλῶςςαι Κρητικαὶ Hermonis, Λακωνικαὶ Aristoph. Sed et variarum gentium vocabula fuêre interpretati, Nicander Colophon. Pamphilus, Amerias Macedo, Scleucus, Philemon, Timachidas, Philetas, Alii. Vide Gerh. Ioh. Voss. Orat. Inst. l. 4. c. 1. n. 7. uti de Glossographis recentioris aevi, C. du Fresne Glossographum illustrem nostri aevi, in Fraefat. Gloss. De vocis vero γλῶςςα, in Sacris, et apud Scriptores Eccl. usu, apud I. Casp. Suicer. Thes. Eccl.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”